monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 52, 14
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.